monumenta.ch > Ambrosius > 23 > ubk4°Ms.theol.26.274 > sectio 7 > sectio 774 > uwbM.p.th.f.12.62 > bkeCod.32.51r > Romanorum. > 205 > bkeCod.32.126v > sectio 555 > sbsMin.75.91v > bkeCod.32.152r > bbb264.114 > bkeCod.32.92r > bbb264.18 > sectio 6 > Romanorum. > ubk4°Ms.theol.26.25 > 9 > sectio 8 > 65 > 84
Ambrosius, De apologia David, § 83 <<<     >>> § 85

§ 84

1 uidens igitur Hierusalem ueram et Sion dixit: cum benedixeris in uoluntate tua Hierusalem et Sion, tunc acceptabis sacrificium iustitiae, hoc est sacrificium corporis Christi, qui ait, cum de propria passione loqueretur: aperite mihi portas iustitiae et ingressus in eas confitebor domino.
2 et in euangelio ait ad Iohannem: sine modo; sic enim oportet nos implere omnem iustitiam et infra: beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam.
3 iustitia Christus est; sacrificium ergo Christi acceptabile futurum patri adserit.
4 hoc est ergo, de quo et supra ait: sacrificate sacrificium iustitiae et sperate in domino.
5 haec est iustitiae spiritalis oblatio et holocaustum feruentis deuotionis et infusionis spiritus sancti, quod dicit futurum, cum ad illud spiritale domini altare coeperint admoueri animae credentium, quae renuntiantes uoluptatibus atque deliciis tamquam aratrum in uisceribus suis ducant, ut fructus piae possint adferre culturae.